

Liber Esther*
Caput 7: Versus 9
Harbona.Doctores legis significat, qui scelera et dolos Judaeorum praedixerunt, unde Moyses:Novi quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis de via quam ostendi vobis[Deut. 31.].Et in Evangelio:Est qui accusat vos, Moyses, in quo speratis[Joan. 5.].In domo Aman.Iniquos tumultuantes contra Christum, significat Aman et ejus Ecclesiam persequentes. Christus autem in lege erat eis promissus; lex itaque, quae ad custodiam vitae data est, ipsis in mortem versa est, per quam Christum delere, et ejus confessores interficere moliebantur: et qui per legem innoxios opprimere volebant; ipsa accusante, justi judicii accepere sententiam. Qui in lege peccaverunt, per legem vindicabuntur.